monumenta.ch > Plinius > sectio 103

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 35, 103
{XXXVI} displicebat autem ars ipsa: nec minuit poterat et videbatur nimia ac longius a veritate discedere, spumaque pingi, non ex ore nasci. anxio animi cruciatu, cum in pictura verum esse, non verisimile vellet, absterserat saepius mutaveratque penicillum, nullo modo sibi adprobans. postremo iratus arati, quod intellegeretur, spongeam inpegit inviso loco tabulae. et illa reposuit ablatos colores qualiter cura optaverat, fecitque in pictura fortuna naturam.